- PARCAE
- PARCAEfiliae Iovis ex Themide, an ex Nocte, Chao, Necessitate? etc. Deae fatales, humanae vitae stamina dispensantes. Dictae autem videntur Parcae a partu, teste Varrone, loc. cit. eo quod nascentibus hominibus bona malaque conferre censeantur. Sed duriuscula haec immutatio. Et, si id esset, una tantum foret Parca; Nisi forte dicas, pro triplici partus mense tres fuisse Parcas, atque hoc Nonae, et Decimae vocibus firmari. Sed hanc qui sententiam sequatur, tertiae Parcae nomen itidem a numero sumptum ostendat, necesse est. Si tamen Parcam quasi Partam dici cum Varrone statuere lubet, quantô melius dixeris, Parcam sive Partam dici a partiendo, quia unicuique per eam fatalis vitae suae portio obtingat. Sane et Graeci similiter Μοῖραν ἀπό τοῦ μείρειν vocant, h. e. dividere, partiri. Aliis, et pluribus, placet, Parcis inde nomen esse, quod minime parcant: quod etymon adferunt Apuleius, Martianus Capella l. 4. Donatus de barbarismo. Servius ad 4. Elog. aliique. Hine a Statio durae dicuntur. Theb. l. 6. v. 515.Sed iuvenem durae prohibebant discere Parcae.Eidem Statio saevae et graves vocantur, l. 2. Sylv. 7. v. 89.O saevae nimium gravesque Parcae.Idem l. 2. Sylv. 1. v. 137.——— Subitas inimica levavitParcae manus. ——— ———Ab Alio tetricae:Moverunt tetricas tam pia vota Deas.Ab Horatio iniquae: Carm. l. 2. Od. 6. v. 9.Unde si Parcae prohibent iniquae.A Propertio immites, l. 4. El. 12. v. 13.--- Immites habuit Cornelia Parcas.A Tibullo tristes, l. 3. El. 3. v. 35.Aut si fata negant reditus, tristesque sorores.Denique inexorabiles passim audiunt, Martial. l. 3. Epigr. 54. v. 5.Lanificas nulli tres exorare sororesContigit, observant quam statuere diem.Omitto Graecos. Atquei antiphrasis, ut ait Voss. est nugale Grammaticorum commentum, merumque inscitiae asylum. Quare audiendus Iul. Scalig. qui l. de Re Poeticâ, l. 3. c. 90. Parcae, inquit, quia parcant, una enim tantum dicitur filum incidere; duae vero, altera vitam dare, altera vitae tractum continuare. A pluribus igitur fit nominatio. Quin illa quoque parcit. sustinet enim aliarum opus, quoad fatorum iussibus pareat. Hae autem Parcae tres esse sorores singuntur, Clotho scil. Lachesis, et Atropos, ita concordes, ut nulla unquam illarum dissensio, sicuti ceterorum Deorum, audita fuerit. Iovis autem ac Themidis fuisse filias scriptum reliquit Hesiodus in Theogonia, v. 901. hôc pactô:Δεύτερον ἠγάγετο λιπαρὴν Θέμιν, ἣ τέκεν Ω῞ραςΕὐνομίην τε Δικήν τε καὶ Εἰρήνην τεθαλυῖαν,Αἷτ᾿ ἔργ᾿ ὡραίουσι καταθνητοῖσι βροτοῖσι,Μοιρας ςθ᾿ ᾗς πλείςτην τιμὴν πόρε μητιέτα Ζευς.Κλωθώτε Λάχεσίν τε καὶ Α῎τροπον, αἵτε διδοῦσιΘνητοῖς ἀνθρώποισιν ἔχειν ἀγαθόν τε κακόντε.Idem tamen Poeta, in eodem libello, v. 217. inter Noctis filias Parcas numerat:Καὶ Μοίρας καὶ Κῆρας ἐγείνετο νηλεοποίνους.Cui sententiae accessit etiam Orpheus, qui ita scripsit Hymnô in Parcas:Μοῖραι ἀπειρεσίαι, Νυκτὸς φίλα τέκνα μελάινης.Harum primam ntu minimam, colum volunt gestare; secundam grandiorem nendo humanae vitae terminum praefinire; tertiam maximam natu, filum incidere, h. e. vitam tempore statutô abrumpere. Apuleius Parcarum ternarium numerum, a triplici tempore ductum, existimat. Nam quod in fuso perfectum est, praeteriti temporis habet speciem, et quod in digitis torquetur, momenti praesentis indicat spatia: et quod nondum ex colo tractum est, futuri et consequentis saeculi posteriora videtur ostendere. Veracitatem Parcis fere tribuunt antiqui: Horatius in Carmine Saeculari, v. 25.Vosque veraces cecinisse Parcae.Alius:Nec tua veridicae discunt responsa sorores.Et ante utrosque Catullus in Argonauticis Epigr. 65. v. 382.Talia praefantes quondam, felicia PeleiCarmina divinô ceinerunt omine Parcae.Idem ibidem, v. 306.Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.Quaecumque enim Parcae facta esse volunt, infecta fieri nequeunt, Tibullus l. 1. El. 7. v. 1. 2.Hunc cecinêre diem Parcae fatalia nentesStamina, non ulli dissoliienda Deo.Seneca Tragoedus in Oedipo, Actu 5. v. 989.Non illa Deo vertisse liquetQuae nexa suis currunt causis.Idem in Hercule Furente, Act. 1. v. 181.Durae peragunt pensa sorores,Nec sua retro fila revolvunt.Has Parcas officiô suô sedulo fungentes graphice admodum describit atullus, ubi supra; v. 307. s. cuius, versus, non possum non adscribere:His corpus tremulum, complectens undique vestisCandida purpureâ talos incinxerat orâ,At roseo niveae residebant vertice vittae,Aeternumque manus carpebant rite laborem.Laeva colum molli lanâ retinebat amictam,Dextera tum leviter deducens fila supinisFormabat digitis, dum prono in pollice torquensLibratum tereti versabat turbine fusum:Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,Laneaque horridulis haerebant morsa labellis,Quae prius in leni fuerant exstantia filo.Ante pedes autem candentis mollia lanaeVellera virgati custodibant calathisci.Hae tum clarisonâ pellentes vellera voce,Talia divinô fuderunt carmine fataCarmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.